In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Amen. Domine, labia mea aperies. Et os meum annuntiabit laudem tuam. Deus, in adjutorium meum intende, Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri, etc. Alleluja. HYMNUS Te splendor, et virtus Patris. Te, vita, Jesu, cordium, Ab ore qui pendet tuo, Laudamus inter Angelos. Tibi mille densa millium Ducum corona militat; Sed explicat Victor Crucem Michael Salutis signifer. Draconis hic dirum caput In ima pellit tartara, Ducemque cum rebellibus Coelesti ab arce fulminat. Contra ducem superbiae Sequamur hunc nos Principem, Ut detur ex Agni throno. Nobis corona gloriae. Patri, simulque filio, Tibique Sancte Spiritus, Sicut fuit, sit jugiter Saeculum per omne gloria. Amen. OREMUS Deus, qui miro ordine Angelorum ministeri ominunque dispensas concede propitius, ut a quibus tibi ministrantibus in coelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen I GRAZIA Vi domandiamo, o Arcangelo Michele, insi